Опис 1512 р.
Михайло Грушевський
II. Regestrum castri Rathnensis ac omnium bonorum ad ipsum castrum pertinencium
Ex serenissimi principis et d[omi]ni Sigismundi Dei gratia regis Polonie etc. speciali commissione et mandato per gener[osum] Stanislaum de Syennycza vexilliferum terre Chelmensis accuratissime conscriptum de omnibus et singulis censibus, proventibus et laboribus, ad ipsum castrum quomodocunque provenientibus, ac omnium et singulorum eorum in ipso castro modo existencium diligentissime et fidelissime de omnibus exquirendis consignatum. In cuius quidem castri tenutam ac possessionem ex mandato eiusdem maiestatis regie gener[osus] Nicolaus Philipowski Cracoviensis castri burgrabius feria tercia post dominicam Ramispalmarum proxima per eundem Stanislaum vexiliferum prefatum est intromissus ac in capitaneum ipsius castri Rathnensis est institutus, sub anno Domini 1512.
Castrum Rathnense in suis edificiis, habitaculis et circum castri ambu-lationibus, alias blanki, est bene provisum, ita quod ubique seracula omnia penes valvas et cetera habitacula castri sunt immota, et omnia edificia sunt bene reformata.
Instrumenta bellica in castro hec: podtarasznycze unum magnum bene reformatum, hakownycze 20 bene reformati, rucznycz 4 bene reformate, de pulvere parato 3 cum media tunne, quod reservatur super una turri superius. Ibidem in eodem reservaculo sunt kule ad podtarasnyczc non parve, ibide? kule ad hakownycze et rucznycze sunt parate non pauce, ibidem sagithe alias schipi ad balistas sunt non pauce. Arma antiqua in introitu castri pendet: galce 2, plachi 2 anteriores et 1 posterior, roszkop 1, nakolanki troye, myschky dwoje, sulycz fereis 10 reformatum, baliste castrenses 13, klyky czwory reformate, hewar 1.
In castro victualia ista sunt inventa: carnium salitarum 2 tunne, carnium dorcinarum sallitarum 9 tunne. In promptuario lardi partes 24, ibidem 4 partes dzyczysny, ibidem arvine porcine 15, ibidem 2 vascula phaski de butiro, item caseorum 2 capecie. In alio promptuario: pise choretum, ibidem millii alias prossa 1 tunna; in alio promptuario de farina parata kadzy 5 nabyte et 1 tunna. In promptuariis duobus centum cum medio chorei de avena mensure magne rathnensis. In promptuario alio salis myalkey 6 tunne. In cellario caulium 2 przykadky de caulibus acidis. In cellario cervisie 4 tunne, ibidem alie tunne cervisiales vacue 8.
Braxatorium est in castro, in quo caldar castrense est iam non bonum et omnia necessaria braxatorii sunt ibidem.
Braseatorium est ante castrum post fluvium in predio, in quo braseum triticum unum est, braseum aliud siligineum ibidem, ibidem siliginis tritinati ad brasea 4 chori, ibidem de tritico 2 chori, ibidem de braseo parato 2 chori.
Predium castrense est ante castrum post fluvium, in quo ista sunt inventa: vacce 4 cum vitulis iuvenibus, vacce 8 ialove, ibidem vituli 3 secundi auni, boves alias biky tercii anni sunt 4 boni, oves antique 5 et agnelli 3, capre sunt 7; oves multe mortue sunt, quarum pelles in castro sunt; sues omnes magnas et parvas demptis suellis 30, item ance 17 ibidem, item gallinarum ibidem 16.
Horeum ibidem in predio, et in eodem hec sunt inventa: siliginis 2 cum ½ acervi, tritici parum in fundo 1 acervi, als oddenek.
In campo siliginis ad hiemen seminate novem klodi, tritici vero 4 klodi seminati mensure magne.
Recia castrensia magna ad feras magnas de bastis parafa sunt novem, recia dorcina de bastis liczane 5.
Capones et galli sunt in castro non pauci ibidem nutriti.
Famuli castrenses missiles, alias poselny, sub castro morantes, in equis singuli servientes sunt 3, qui vadunt, quo necesse est eundi sua expensa.
Theloneum rathnense unum, quod interdum pro maiori, interdum pro minori summa solet conveniri, isto tamen anno pro 26 marcis est conventum.
Molendinum sub castro unum cum 2 rotis valne, aliud est destructum ideo, quia campos castrenses nundare solet.
Rathno opidum, ex quo opido census annui tam de opidanis, quam de famulis, bona in opido tenentes, 15 marce annuatim proveniunt. Item de macellis ex opido 3 lapides sepi extraduntur annuatim. Item homines Laskowczi dicti sub opido morantes de terra Czechowska 2 tantum marcas annuatim solvunt et ninil magis tenentur.
In Rathnensi tenuta sunt 2 territoria alias wlosczy ad castrum pertinencia: territorium Rathnense et territorium Viothlense, in quibus territoriis sunt diversi modi et consuetudines et proventus et accrescentie proventuum, prout diligentissime est exquisitum ac in presenti regestro signatum.
Territorium Rathnense, in quo territorio est talis ut sequitur modus in omnibus: primo incole in ipso territorio tenentur arare et agrum disponere et fruges totaliter congregare ad predium castri.
Ville in Rathnensi territorio secuntur cum suis proventibus universis et singulis, diligenter exquisilis ac fideliter conscriptis:
Zasthawye villa, in qua villa sunt incole areales alias dworyczne 14, exceptis simul cohabitantibus, qui de censu alias poboru modo VI marcas et 4 gros. solvunt; bobrownicznego incole ibidem 3 fertones et 1 gros. insimul extradunt; de dacia mellis iulii alias lypczu incole ibidem 2 lypyeczne extradunt; de dacia mellis autumpnalis 50 lypyeczen modo extradunt; poddanye alias post daciam mellis tam iulii lypczu quam autumpnalis 11½ gros. incole extradunt; de lino alias lnu parato incole ibidem centum et 5 garsczy dant; de canapo parato ad comparandam sagenam 15 garsczy extradunt; item aspergellos alias byelky incole ibidem 12 extradunt; avenam ibidem 20 klodas mensure magne cum media tercia kloda rathnensis mensure annuatim extradunt; item gallos 25 annuatim extradunt, item butirum 11½ czaschek extradunt, item caseos 23 annuatim dant, item fenum incole ibidem 115 currus villanos parvos annuatim dant.
Dathin villa, in qua incole areales sunt modo 4, exceptis simul cohabitantibus, qui 4 marcas et 14 gros. tantum solvunt et nihil magis.
Molendinum ibidem cum 1 rota, quod non semper molit.
Sinow, villa in qua incole areales 4, exceptis aliis, qui tantum 3 marcas et 16 gros. annuatim solvunt et nihil magis, quia iste due ville sunt parve, inter villas lithvanicas residentes.
Zamschany villa, in qua incole areales sunt modo 9, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 5 marcas 21 gros. modo solvunt, bobrowniczego incole ibidem insimul 2 fertones solvunt; de dacia mellis lipczu 3 lypyeczne extradunt; de dacia mellis autumpnalis incole ibidem cum acrescenciis alias poludze 41 lypyeczne modo dant; poddanye alias post daciam mellis utriusque 9 gros. dant; de lino parato 110 garsczy simul dant; de canapo parato ad comparandam sagenam 100 garsczy dant; aspergellos byelky 11 dant; avenam 20 klodas annuatim mensure rathnensis dant; gallos incole ibidem 22 annuatim dant; item butirum 10 czaschek simul dant; item caseos 20 simul extradunt; fenum 51 currus villanos parvos dant, siliginis 2 choros ad seminandum pro hieme ibidem incole dant.
Dubyeczno villa – in eadem sunt incole 10, exceptis commorantibus, qui 9 marcas cum media marca annuatim modo solvunt; ibidem lutifiguli sunt modo 4, qui per 1 fertonem annuatim solvunt et ollas ad castrum quantum opus est extradunt; ibidem 2 incole de dacia mellis duas lypyeczne extradere tenentur, qui nunquam melle, sed peccunia per 8 gros. solvunt; ibidem incole 1 porcum bonum ad castrum annuatim dant; avenam 2 choros tantum annuatim dant, item gallos 36 annuatim dant, item butirum 13 czaschek extradunt, item caseos 26 annuatim dant.
Vyelancza villa, in qua incole 13 areales exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 7 marcas 21 gros. modo solvunt; pro czyrwyecz incole simul 1 marcam extradunt; bobrownicznego 14 gros. dant, de dacia mellis lypczu 2 lypyeczne et 1½ ciffos extradunt; de dacia mellis cum accrescenciis poludze 24 lypyeczne dant; poddanye alias post daciam mellis utriusque 7 gros. et 3 denarios; de lino parato 80 garsczy; de capano parato ad retia bobrownikom extradunt; aspergellos byelky 24 dant, avenam 4 klodas annuatim dant, item butirum 11 czaschek dant, item gallos 31 annuatim dant, item caseos 22 dant, fenum 70 currus villanos dant, siliginis ad seminandum pro hieme 2½ klodas parati extradunt.
Cortilessi villa, in qua incole areales modo 27, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 16½, marcas et 8½ gr. modo solvunt; bobrownicznego incole simul 3 fertones et 8 gr. extradunt; de dacia mellis lypczu 2½ lypyeczne et 3 ciffos alias kowsche dant; de dacia mellis autumpnalis incole cum accrescenciis poludze LXXXII lyepyeczne extradunt; poddanye alias post daciam mellis incole simul 7½ gr. et 2 ternarios extradunt; de lino parato 190 garsczy; aspergellos 12 dant; incole ibidem vitulam ialowicza et porcum pro coquina annuatim extradunt; avenam 34 klodas dant, gallos 49 annuatim dant, butirum 18 czaschek dant, caseos 36 dant, fenum 110 currus villanos dant, siliginis ad seminandum pro hieme 3 choros et 4 lypyeczne dant.
Molendinum ibidem cum 1 rota.
Cremno villa, in qua incole areales nihil de censu dant, sed singuli incole custodiam alias strozewsczyzna per 6 gros. extradunt, ex qua strozewsczyzna proveniunt modo 5½, marce et 6 gr.; de dacia mellis autumpnalis 21 lypyeczne incole extradunt; incole ibidem 1 porcum bonum ad castrum annuatim extradunt.
Molendinum ibidem 1 rote.
Thur villa – in eadem incole areales 40, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 18 marcas modo solvunt et 3 gros., bobrownycznego incole 3 fertones et 1 gr. modo solvunt, de dacia mellis lypczu 3 lypyeczne incole extradunt, de dacia mellis autumpnalis cum accrescencia poludze 114 extradunt lypeczne, poddanye alias post daciam mellis utriusque incole 8 gros. extradunt. Ortulani ibidem 5, ab ortis per 6 gros. singuli dant, quod ex antiquo lissycze vocant. De lino parato ibidem 352 garsczy extradunt, de canapo parato ad sagenam incole 18 garsczy dant. Incole ibidem omnes vitulam bonam et porcum annuatim ad castrum dant, avenam 72 klodas mensure rathnensis annuatim dant, gallos 100 annuatim dant, butirum 36 czaschek dant, caseos 72 annuatim dant, fenum 360 currus villanos dant siliginis ad seminandum pro hierne 7 choros contribuunt.
Zalyessye Nove villa, in qua incole areales 10, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 4½ marcam, solvunt bobrownycznego incole 9 gros. extradunt, de dacia mellis lypczu 3 lyepyeczne dant, de dacia mellis autumpnalis incole cum accrescenciis poludze 25 lypyeczne extradunt, poddanye alias post daciam mellis solum 2 gros. extradunt, de lino parato 60 garsczy dant, avenam incole 15 klodas dant, gallos 21; butirum ex utraque villa et Nova et Veteri Zalyessye simul 18 czaschek extradunt, caseos eciam ex utraque villa 34 dant; fenum incole ex utraque villa simul 80 currus villanos dant, siliginis ad seminandum pro hyeme ex eadem villa 8 choros sine 2 lypyeczne.
Molendinum ibidem 1 rote, quod non semper molit.
Zalyessye Stare villa, in qua incole areales exceptis simul commorantibus, qui de censu poboru 6 marcas et 14 gros. modo solvunt, bobrownicznego incole 10 gros. dant; de dacia mellis lypczu 3 lypyeczne incole extradunt, de dacia mellis autumpnalis cum accrescenciis poludze 28 lypyeczne dant; incole ex utraque villa et Nova et Antiqua Zalyessye bobrownyczy et lowczy mel insimul lypyeczne 3 extradunt, poddanye alias post daciam mellis incole 5½ gr. extradunt, de lino parato 100 garsczy dant, incole ex utraque villa 1 vitulam pro coquina annuatim dant, avenam incole ibidem 18 klodas extradunt, gallos 30 ibidem extradunt, siliginis ad siminandum pro hieme incole ibidem 1 chorum.
Zyricze villa – in eadem incole areales modo sunt 11, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 5½ marcas et 4 gros. solvunt. Incole ibidem tres custodiales, alias strozewsczyzny, per 6 gros. singuli solvunt, bobrowniczego incole 8 gros. dant, de dacia mellis lipczu 1 lypyeczna datur, de dacia mellis autumpnalis cum accrescensiis poludze 16 lypyeczne dant. Incola ibidem unus mellis bobrowniczego ½ lypyeczna dat, poddanye alias post daciam mellis 3 tantum gros., de lino parato 60 garszczy dant. Incole ibidem 6 ex eadem villa tenentur castrum edificare, reformare, laborare quicquid et quamdiu opus est. Incole ibidem una cum villa Zastawye 1 vitulam pro coquina annuatim dant, avenam 12 klodas mensure rathnensis annuatim dant, fenum 60 currus villanos dant, siliginis ad seminandum pro hieme 1 chorum contribunt.
Gluchy villa, in qua incole areales 10, exceptis simul cohabitantibus, qui de censu alias poboru 5 marcas modo solvunt; incole ibidem omnes de suo pane custodiales alias strozewsczizny singuli per 6 gr. dant, cuius summam 1 sexagenam extradunt; incole ibidem omnes mellis bobrownicznego mediam lypyeczna tantum extradunt, post daciam ipsius mellis 2 gros. dant; incole ibidem una cum villis Zamschany et Wyelancza 1 vitulam bonam et porcum pro coquina annuatim dant, avenam 2 klodas annuatim extradunt, gallos 10 annuatim dant, butirum 8 czaschek modo dant, fenum tantum 10 currus villanos dant.
Szamarowicze villa, in eadem incole sunt 35, qui nullum laborem ad castrum faciunt, neque aliquid contribuunt, solum per 1 fertonem annuatim solvunt, qui census huius 8 marcas 3 fertones modo extradunt; incole ibidem omnes loco 2 tunnarum mellis 2 sexagenas peccunia ex antiquo solvunt; incole ibidem, d[omi]nus capitaneus dum in castro presens non est, tenentur bini et bini in castro presentes esse et cum vicecapitaneo, quo opus est omnes equitare.
Territorium Viothlense, in quo est alter modus et consuetudo et mensura, quam in territorio Rathnensi.
In ipso territorio Viothlensi mensura choreti minor, quam in Rathnensi. In ipso territorio daciam mellis non mensura lypyeczna, sed viadro mensurare et dare incole solent; in hanc mensuram viadro 4 rączki intrant. Et dum incole ibidem mel habere non possunt, extunc pro viadro per fertonem peccunia ex antiquo solvunt et pro rączka 3 gros. Pochlebne in ipso territorio proventus taliter dictus provenit ex incolis: quando aliquis in area residens plures habens filios divisionem illius aree inter ipsos fecerit, tunc iste proventus pochlebne accrescit, videlicet 2 gros., 2 choros avene, butirum et caseos, prout regestra castrensia lacius disponunt.
Incole in ipso territorio super omnibus pratis castrensibus ex omnibus villis fenum disponunt ad castrum. Incole in ipso territorio ex omnibus villis vecturam alias powoz quo necesse est cum quibuscunque rebus tenentur. Incole in ipso territorio ex omnibus villis castrum edificare, reformare, arbores ducere suis impensis tenentur. Molendinatores castrenses omnes laborem penes edificia castri tenentur esse, quibus tanquam magistris expensa datur.
Ville Viothlensis territorii sequuntur cum suis proventibus specialiter descriptis:
Sczodrohoscz villa – in eadem incole areales 33, exceptis simul commo-rantibus, qui de censu alias poboru 8 marcas 3 fertones 2 gros. modo extradunt, vosczenicze incole omnes 19 gros. dant, bobrownicznego 19 gros. dant, ustwicze ibidem 19 gr. dant, pochlebne 2 fertones et 10 gr. dant, de dacia melis lypczu 15 viader modo incole extradunt, de dacia mellis autumpnalis 47 viadra et ½ rączka extradunt, poddanye alias post daciam mellis tam iulii quam autumpnalis 1 marcam 21 gros. extradunt modo, de lino parato post mellis extraditionem 470 garsczy dant, aspergelos – byelky 19 extradunt, avenam 38½ klodas dant, gallos 48 annuatim extradunt, ancas 19 annuatim dant, butirum 19 czashek, caseos 19 modo extradunt, vitulam ialowicza et porcum pro coquina ad castrum dant; funes de bastis alias vzyscza 10, quodlibet uziscze 50 sąnzon habens, incole ibidem ad rete venale extradunt.
Molendinum ibidem cum 1 rota.
Viothly villa, in qua incole areales 40, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 14 marcas et 16 gros. extradunt, vosczeniczego incole 40 gr. modo extradunt, bobrowniczego 40 gr. dant, ustwicze ex incolis 40 gros. componunt, pochlebne 3 fertones extradunt, de dacia mellis lipczu 26 viadra, de dacia mellis autumpnalis 101 viadro dant, poddanye alias post daciam mellis et iulii et autumpnalis 2 marcas 3 fertones 2 gros. incole dant, aspergelos – byelki 37 dant, de lino parato 1110 garsczy dant, avenam 57½ klodas dant, gallos 80 annuatim dant, anctas 74 dant, butirum 36 czaschek, caseos 36 extradunt, vitulam ialovicza et 2 porcos pro coquina annuatim dant, funes de bastis – vziscza 36, quodlibet vziscze 50 sąnzon habens, ad rete extradunt.
Molendinum ibidem bonum 2 rotarum.
Ibidem homines liberi alias volniczi 7, qui nihil dant, solum quando opus est, aliquod servicium faciunt.
Radosthow villa, in eadem areales incole 18, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 18 marcas 3 fertones 8 gros. modo extradunt, voszczeniczego 36 gros. extradunt, bobrowniczego 18 gros. dant, vstwicze 18 gros. dant, pochlebne 2 fertones et 8 gr. provenit, de dacia mellis lypczu 12 wiadra et 3 rączki, de dacia mellis autumpnalis 46 viadra 1 rączka dant, poddanye alias post daciam mellis et iulii et autumpnalis 5 fertones extradunt, de lino parato 240 garsczy, aspergelos – byelki 18 extradunt, gallos 36 annuatim dant, anctas 18 in vere extradunt, butirum 18 czaschek dant, caseos 18 dant, vitulam et porcum pro coquina dant, funes de bastis vziscza 18, quodlibet 50 sązon, ad rete venale extradunt.
Ibidem homines liberi volniczi 4, qui nihil dant, solum servicium aliquod faciunt ad castrum, quando necesse est laboris.
Powiecze villa – in eadem incole areales 20, exceptis simul commorantibus, qui de censu alias poboru 8 marcas 10 gros. contribuunt, vosczeniczego 20 gros. solvunt, bobrowniczego 20 gr. extradunt, ustwicze 20 gros. dant, pochlebnego 3 fertones 6 gros. modo extradunt, de dacia mellis lypczu 12½ viadra incole modo ibidem dant, de dacia mellis autumpnalis 50 et 1 rączka provenit, poddanye alias post daciam mellis et iulii et autumpnalis 1 marca et 22 gros. provenit, de lino parato 600 garsczy, aspergelos – byelki 20 dant, avenam incole 31 klodas modo dant, gallos 40 extradunt, anctas 18 in vere extradunt, butirum 20 czaschek, caseos 20 extradunt, vitulam et porcum pro coquina annuatim incole extradunt, obirzy de bastis ad rete venale 20 obirzy magnas extradunt.
Molendinum ibidem 1 rote.
Ibidem homines volniczi modo 6, qui nihil dant.
Stagnorum omnium situs et descriptio tam magnorum quam parvorum, nominatim quodlibet:
Primum stagnum Thur magnum et capitale, sub villa Thur iacens, commodosum, in quo sunt multe thonye.
Orzechow – stagnum magnum sub villa Sczodrohoscz iacens, multum, commodosum, in quo sunt multe tonye.
Orzechowiecz – sub eadem villa, in quo sunt 2 tonye.
Swyanthe – sub eadem villa, in quo sunt 2 thonye.
Dolne – sub villa Thur situm, in quo sunt 2 thonye.
Vyelechow, sub eadem situm, in quo 1 tonya est.
Swyanthe aliud stagnum, sub eadem villa situm, in quo nuquam segena fit propter impedimenta, alias zawady.
Ibidem sub eadem villa sunt 3 lacus parvi in quibus non prenditur propter impedimenta.
Byele stagnum magnum, sub villa Viothle situm, in quo 20 et magis thonye fieri possunt.
Thuczne – sub eadem villa, in quo 2 tonye sunt.
Ploczicze – sub eadem villa situm, in quo 2 thonye sunt.
Lukye – sub eadem villa, in quo 2 thonye sunt.
Blyzne – sub villa Sczodrohoscz situm, in quo 1 tonya est.
Mschane stagnum, in quo 4 thonye sunt, a castro non remote.
Radocząz – sub Rathno, in quo 4 thonye sunt.
Thissobol sub Rathno, in quo 4 thonye sunt.
Czysthe stagnum sub Rathno, in eo 2 thonye.
Czernsko ibidem, in quo 2 thonye sunt.
Lukye – sub villa Gluchy situm, in quo 2 thonye.
Lubyanye – sub villa Zamschane situm, 4 thonye habet.
Pyeseczne sub eadem villa situm, in quo 1 thonya.
Sinow stagnum, sub villa Sinow situm, in quo 2 thonye.
Berezno – sub villa Vyelancza situm, in eo 2 thonye.
Lukye – sub villa Dubyeczno situm, in quo 4 thonye.
Cremno stagnum, sub villa Cremno situm, in quo 4 thonye.
Lukye – sub villa Samarowicze, in quo 4 thonye sunt.
Terebovicz – sub eadem villa, in quo 2 thonye.
Lubowicz stagnum sub villa Cortilessy in eo 4 thonye.
Sub villa Viothly 2 sunt lacus parvi qui non prenduntur propter impedimenta.
Familia castri eiusdem, sine quibus castrum nullo modo fieri potest, hoc tempore olim d[omi]ni Syekliczki eiusdem castri capitanei tanto precio fuit provisa: Valvarum custodi – wrothny 1½ marca peccuniarum, et nullo alio magis fuit provisus. Clavigero castri 1½ marca similiter. Braseatori, qui brasea facit, 1½ marca similiter. Item coque 4 florenis. Custodes 3 per 1 marcam cuilibet et per syermyagam et 1 omnes pellicio ad hiemen fuerunt provisi. Magister sagenarum 8 flor. fuit provisus. In predio dwornyk cum muliere 1½ marca fuit provisus. Notarius 8 florenis et panno. Ceteri servi castrenses, alias grodzanye, super suis equis senventes 8 flor. et panno contentabantur, sine equis vero servientes 4 tantum flor.
Summarium capitaneatus Rathnensis:
Villarum omnium sunt numero 18, oppidum unum Rathnense.
Theloneum hoc anno arendatum, aliquando et minori precio, marc. 26.
Stagnorum omnium sunt numero 26, ex quibus hoc anno vendita fuerunt 5 pro marcis 100, alia omnia solus capitaneus piscatus est.
Census tocius anni proveniunt marce 163 gr. 14.
Proventus bobrowniczego dicti proveniunt marce 7 gr. 40.
Proventus poddanye dicti proveniunt marce 8 gr. 3.
Proventus pochlebne dicti proveniunt marce 3.
Proventus, qui solvuntur loco mellis, quia ita ex antiquo est, proveniunt marce 2 gr. 40.
Proventus custodie, alias strosznego, dicti marca 1 gr. 30.
Proventus vosczenyczego proveniunt marce 2 gr. 1.
Proventus vstwicze dicti proveniunt marce 2 gr. 1.
Homines Laskowczy dicti, sub castro morantes, solwunt annuatim ratione census (et ad nihil aliud faciendum abligantur) marcas 2.
Villa tantummodo una solvit antiquitus ratione czyrwyecz marcam unam.
Dacionis mellis lypczu proveniunt mensure que vocantur lypyeczne 19½ et 4½ ciffi, faciunt viader 13.
Eiusdem mellis lypczu proveniunt mensure que vocantur wiadra 65 et 1 rączka.
Dacionis mellis antumpnatis proveniunt mensure lypyeczne dicte 401½ faciunt wiader 267.
Eiusdem mellis autumpnalis proveniunt maiorum mensurarum viader 206½ .
Avene ex omnibus villis annuatim proveniunt klody magne 363. Feni annuatim ex omnibus villis proveniunt currus kmethonales 846.
Vitularum annuatim proveniunt omnium nr. 9.
Porcorum proveniunt omnium numero 10.
Gallorum omnium proveniunt numero 540.
Anctarum omnium proveniunt 129.
Butiri tocius ex villis omnibus proveniunt czaschek non magne 224½ .
Aspergelorum omnium proveniunt 153.
Lini tocius mundi proveniunt garsczy 3495.
Canaparum omnium proveniunt garsczy 133.
Fenum alias usyscza et obirzi dictorum ad recia ferarum, et quodlibet usyscze continet in longitudiuem 50 sąnzenyow, et dantur numero 74.
Molendinorum omnium per 1 rotam habentium, quorum nonnulla non semper molunt, sunt nr. 6.
Molendina per 2 rotas habencia sunt 2.
De macellis opidi Rathno proveniunt annuatim sepi lapides 3.
Isti sunt omnes proventus summarii, ad quorum rationem servandi sunt et castrum in toto providendum.
Siliginis annuatim dantur ex omnibus villis klody 7½ .
Predium tantum unum est.
Sumnia pecuniarum – de censu et allis proventibus proveniunt marce 191 gr. 33.
Summa pecuniarum pro melle – proveniunt marce 171½ .
Ex theloneo peccuniarum proveniunt marce 26 aliquando minus.
Stagna anno preterito 5 vendita erant pro marcis 100.
Summa tocius cum piscibus marce 489 gros. 9.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2004 р., т. 6, с. 282 – 291.