Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

12. Просік, 1402 р.

Михайло Грушевський

Ягайло переносить село Просік в Сяноцькій землі на німецьке право, допускаючи до користання з нього лише німців і поляків, і записує на війтівстві тім 60 гр[ивень] для війта Станіслава, 21 жовтня 1402 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Quia tunc multis errorum et dubiorum incomodis prudenter occurimus, dum gesta aestatis nostrae litterarum apicibus et testium annotatione perhennamus, proinde nos Wladislaus Dei gratia rex Poloniae Lithuaniaeque princeps supremus et heres Russiae etс. significamus quibus expedit universis, praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris, quod cupientes loca deserta hominum convocatione adimplere et fructus tezauri nostri amplioribus ubertatibus adaugere, scultetiam in villa nostra Prossiek in districtu Sanocensi sita Stanislao pro sexaginta marcis numeri polonicalis, quadraginta octo grossos in marcam quamlibet computando, quarum medietatem in talibus grossis in moneta communiter in terra Russiae decurrenti nobis solvit rite et rationabiliter, exposuimus et vendidimus perpetue et in aevum.

Ad quam quidem sculteciam duos mansos, tabernam, molendinum, libras, sextum denarium de censibus et tertium de qualibet re iudicata, sartorem, sutorem, unum mansum pro pellendis graegibus et omnes utilitates, quas sine dispendio nostro facere poterit, sibi adiunximus praesentiumque per tenorem, ita quod idem Stanislaus praedictam villam Prossiek iure theuthonico nobis tenebitur et tenetur collocare et quod quilibet kmetho ipsam inhabitare volens de quolibet manso racione census nostri singulis annis circa festum sancti Martini viginti scotos grossorum soluere tenebitur et debebit ac unam mensuram avenae et duos pullos una cum viginti scotis memoratis.

Pro seminibus autem ad hiemem unam diem et ad aestatem aliam in agris collendis nobis laborare et in messibus duos dies sunt astricti, iuvamina etiam et labores ad ducturas pro nostro adventu, quotiescunque oportunum merit, facient, prout villani ceterarum villarum in terra praedicta nostra Sanocensi facere sunt soliti et consueti.

Quam quidem scultetiam idem Stanislaus et sui liberi ac successores legitimi cum omnibus eius utilitatibus, censibus, fructibus et appendiis universis habebunt et tenebunt, utifruentur et pacifice temporibus perpetuis possidebunt, necnon vendent, commutabunl, obligabunt, alienabunt, de nostro tamen consensu et voluntate speciali.

Ratione cuius scultetiae praefatus Stanislaus et sui liberi ac successores legitimi nobis et nostris successoribus ad quamlibet expeditionem cum una balista in equo valenti et bene armalus servire tenebitur et debebit.

Et ut eadem villa nostra Prossiek eo melius collocari valeat, ipsam de iure polonico et ruthenico in ius theuthonicum, quod maydeburgense dicitur, transferimus perpetuo duraturam, removentes ibidem omnia iura polonicalia et ruthenicalia, modos et consuetudines universas, quae ipsum ius theuthonicum maydeburgense praedictum consueverant et sunt solitae perturbare.

Eximimus insuper, absolvimus et perpetuo liberamus cmethones et quosvis praedictae villae Prossiek incolas ab omni iurisdictione el potestate omnium regni nostri pallatinorum, castallanorum (!), capitaneorum, iudicum, subiudicium et quorumuis officialium et administratorum eorundem, ut coram ipsis vel ipsorum aliquo pro causis tarn parvis quam magnis, puta furti, sanguinis, homicidii, incendii, membrorum mutilationibus et quibusvis aliis enormibus excessibus citati minime respondebunt nee aliquas penas solvere tenebuntur, sed tantum cmethones et incolae coram suo sculteto, qui pro tempore fuerit, scultetus vero coram nobis aut capitaneo nostro in iudicio provincial scultetorum – tunc non aliter quam suo iure maydeburgensi praedicto de se querulantibus tenebitur respondere.

In causis autem criminalibus et capitalibus superius expressis sculteto, qui pro tempore fuerit, ibidem in metis et graniciis villae Prossiek iudiciandi, sententiandi, corrigendi, plectendi, condemnandi plenam damus et omnimodam concedimus facultatem, prout hoc ipsum ius theuthonicum maydeburgense praedictum in omnibus suis punctis, sententiis, articulis, conditionibus et clausulis postulat et requirit, – iuribus tamen nostris regalibus in omnibus semper salvis.

Volumus iterum dicto iure theutonico tantummodo Theuthonicos et Polonos uti el gaudere – harum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio litterarum.

Actum in Crossno ipso die undecim millium virginum anno Domini millesimo quadringentesimo secundo, praesentibus strenuis nobilibusque viris Petro Cmitha palatino sandomiriensi, Nicolao de Michalow castellano voyniczensi, Gnevosio de Dalovycz subcamerario cracoviensi, Petro de Falcow venatore sandecensi, Iwone de Kleczycze et Nicolao Pstroski mullisque aliis nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus domini Nicolai sanctae gnesnensis ecclesiae archiepiscopi, nobis syncere dilecti. Ad relationem Clementis vicecancellarii.

Грамоту сю (omni prorsus suspicione carentia) разом з пізнішими вписано в p. 1553 до сяноцького ґроду на жадання спадкоємців війта с. Просіки Івана Радвана (Iohannis Radwan) – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. сяноцьк[ого] ґрод[у] 16, р. 794.


Примітки

…село Просік в Сяноцькій землі… – тепер с. Prusiek на території Польщі; відоме з джерел із 1361 p. (Słownik historyczno-geograficzny ziemi sanockiej w średniowieczu / Wyd. A.Fastnacht; do dr. przygot. A.Fastnacht-Stupnicka і A.Gąsiorowski. – Krakόw, 2002. – Cz. 3. – S. 63).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 153 – 155.