Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

67. Чернецька Яблінка

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст надає шл[яхетному] Дмитру Чернецькому парафію в с. Яблонці Чернецькій до віку його. 29 падолиста 1568 р.

Super poponatum villae Iablonka Czierniecz[ka] aduitalitas.

Sigismundus Angustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae, Samogitiae etс. dominus et haeres. Significamus tenore praesentium quorum interest universis et singulis, quia nos ad intercessionem certorum consiliariorum nostrorum pro nobili et discreto Demetrio nobilis Steczkonis Czernieczki filio apud nos factam, ipsi officium poponis in sinagoga ritus graeci nee non et vnum laneum agri et prati obszar dicti in loco Zawornikowate nuncupato pro constituendis et locandis in eodem hortulanis in villa nostra Iablonka Czernieczka consistentem et locandum et ad capitaneatum nostrum Samboriensem pertinentem dandum et conferendum duximus, uti quidem damus et conferimus praesentibus literis nostris per ipsum Demetrium Czernieczki officium poponatus cum laneo agri et prato aliisque omnibus attinentiis, pertinentiis et utilitatibus, praesertim vero unius sexagenae frumenti cuiuscunque grani et saeminis ad eundem poponatum pertinentis, tenendum, habendum, possidendum eoque ad tempus vitae sue extremum, quemodmodum antiquitus more aliorum poponum tenebatur et possidebatur, pacifice utifruendum, promitentes verbo nostra regio pro nobis et serenissimis successoribus nostris, neque nos neque successores nostras cuique consensum nostrum ad redimendum eundem poponatum cum omnibus utilitatibus illi adiunctis daturas neque pro mensa, fisco, siue coquina aut alia necessitate nostra et reipub[licae] ipsum esse redempturos, sed eum ipsum esse ad extrema vitae tempora tuituros et conseruaturos, quibus tamen nostris ibidem saluis et integris, harum, quibus sigillum nostrum et subappensum, testimonio literarum.

Datum Warszauiae die vigesimo nona nouembris anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo octauo. Relatio magnificum Valentini Dembinski de Dembiany, regni Poloniae cancell[arii] etс. Valentinus Dembinski regni Poloniae cancellarius (л. 467v. – 468).


Примітки

Чернецька Яблінка – тепер с. Турківського р-ну Львівської обл.; перша джерельна згадка датується 1554 р. (Історія міст і сіл Української РСР: Львівська область. – С. 783).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 73 – 74.