65. Завадка
Михайло Грушевський
Кор[оль] Стефан потверджує продажу парафії в с. Івану поповому сину і забезпечує йому сю парафію до віку. 30 вересня 1578 р.
Poponatus villae Zawadka – aduitalitas Iwano poponi seruit.
Stephanus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Littuaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae, Samogitiae, Liuoniaeque etс. nee non Transiluaniae princeps. Significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis et singulis, quod constitutus coram actis cancellariae nostrae minoris prouidus Iwan scultetus in Zawadka palam publice ac per expraessum recognouit, quia de omni iure suo, quod super poponatum in villa Zawadka ad capit[aneatum] Samboriensem spectanti et pertinenti ipse habeat, honesto Iwano filio poponis cedat ac praesentibus condescendit, supplicatumque est nobis ut in earn cessionem seu condescessionem consensum nostrum regium praeberemus.
Cui supplicationi nos, tanquam iustae, benigne annuentes, praefatam cessionem ratam et gratam habentes, confirmamus et approbamus praesentibus literis nostris. Volentes autem gratiam nostram maiorem declarare, bona poponatus praedicti ad vitae extrema tempora praefato Iwan cum omnibus bonis, utilitatibus, fructibus, prouentibus, nullis paenitus exceptis ut prout idem ipse Iwan scultetus, tenebat, habebat ac possidebat, concedendum esse duximus, uti quidem praesentibus literis nostris concedimus, ita tamen ut onera ecclesiae debita supplere teneatur, nihilominus tamen saluis nostris iuribus regalibus ibidem in toto permanentibus – harum quibus manu nostra subscripsimus et sigillum nostrum subappenso subapprimi iussimus testimonio literarum.
Datum Praemisliae die ultima septembris anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo octauo, regni vero nostri anno tertio. Stephanus Rex. Walentinus Wrobliowski praepositus torunensis (л. 461).
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 72.