Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

116. Солонка, 1564 р.

Михайло Грушевський

Рішення комісарського суду в справі попа с. Солонки з його парафіянами про десятину, 16 – 30 вересня 1564 р.

Actum in castro inferiori Leopoliensi sabato ante festum sancti Mathei apostoli proximo anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto.

Coram magnifico Petro Barzy de Blozew, castellano premisliensi et capitaneo leopoliensi terrarumque Russiae generali causa et actio per providos incolas ville Solonka, tanquam actores ex una et religiosum Heliam, poponem et parochum de eadem villa Solonka, parte ab altera attractum intentata fuit, et hoc ex mandato et consensu speciali litterali maiestatis regiae, occasione indebitae extorsionis decimae manipularis per eundem poponem et aliarum iniuriarum inter ipsos incolas et poponem exortarum ex attractione ambarum partium, prout mandatum et concessio sacrae regiae maiestatis ea omnia in se plenius continent.

Quae causa et actio per prefatum magnificum de mutuo consensu earundem partium motu et auctoritate propria huic ad duas septimanas est prorogata et limitata terminumque ipsis partibus ex consensu eorundem proprio peremptorium, videlicet pro die sabatino post festum sancti Michaelis proximo prefixit et assignavit habituraeque sunt partes terminum peremptorium talem, qualem hodie habere debuerunt ex prefato mutuo consensu illorum iuxta prefatam limitationem et acta presentia.

Actum in castro inferiori Leopoliensi sabato post festum sancti Michaelis archangeli proxima, anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, coram magnifico Petro Barzi de Blozew, castellano premisliensi et capitaneo leopoliensi terrarumque Russiae generali, providi incolae villae Solonka iuxta conservationem termini hodiemi, vigore limitationis et prorogationis cadentis et provenientis, proposuerunt officiose in et contra religiosum Heliam poponem et parochum de villa Solonka pro eo, quia ipse in exigendis decimis vel proventibus ad poponatum pertinentibus molestiis magnis afficere, ad iudicia diversa evocare et aliis sumptibus illos onerare curat, verificantesque intentionem propositions suae reproduxerunt mandatum sacrae regiae maiestatis de data in Radimyn XXVIII mensis aprilis anni millesimi quingentesimi sexagesimi quarti, quo mediante sacra maiestas regia ipsi magnifico mandavit ac comisit, ut earn causam inter dictos subditos maiestatis regiae et ipsum poponem examinandam suscipiat et ita inter eos componat, ne isti prefati subditi maiestati regiae de dicto popone querantur, et id decernat, ut partes id firmiter teneant, quod decreverit, cuius quidem mandati tenor est talis.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mazouiae, Samogitiaeque etс. dominus et heres.

Generoso Petro Barzi de Blozew, castellano premisliensi et capitaneo leopoliensi, fideli nostro dilecto, gratiam nostram regiam! Fidelis nobis dilecte! Questi sunt coram nobis subditi ville nostre Solonka, ad capitaneatum leopoliensem pertinentis, Heliam poponem ritus graeci in eadem villa Solonka in exigendis decimis vel proventibus ad poponatum perlinentibus, illos molestiis magnis afficere ad iudicia diuersa evocare, prout ex illorum suplici libello hdelitas tua plenius cognoscit.

Quare mandamus fidelitati tuae et comittimus, ut earn causam inter dictos subditos nostros et Heliam examinandam suscipiat et ita inter eos componat, ne isti subditi nostri de illo popone querantur, idque decernat atque a partibus firmiter teneri curet, quod equum illi visum fuerit, pro gratia nostra et debito officii sui.

Datum in Radzimyn XXVIII mensis aprilis anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto. Ex commissione sacrae maiestatis regiae propria.

Demum reproduxerunt actum controversiae feria quinta post festum sancti Martini episcopi proxima anni millesimi quingentesimi sexagesimi secundi, in quo idem Helias pop eosdem subditos m[aies]t[atis] regiae occasione non extraditae decimae manipularis provocare et citare curavit citatione certorum commissariorum, in qua causa iudicium commissoriale ex aserto testimonio per ipsum poponem ad presens producto decrevit eandem decimam manipularem dare et extradere, a quo decreto per ipsos kmetones maiestatis regiae provocatio seu appellatio est interposita, quo in termino praefata appellatio coram maiestate regia Piotrcoviae in conventione regni feria tertia post dominicam invocavit anni millesimi quingentesimi sexagesimi tertii cadente, sua maiestas regia cum consiliariisque regni lateri protunc assidentibus controversia partium bene examinata processuque causae et litteris confirmationis eiusdem maiestatis regiae revisis, attento eo, quod incolae villae Solonka negant se consensisse super inscriptionem, coram magnifico Nicolao Odnowski pallatino cracouiensi et capitaneo leopoliensi factam, confirmationemque eiusdem maiestatis regiae super eandem inscriptionem robur debitum obtinere debere, in quantum constiterit eosdem incolas villae Solonka ad eiusmodi inscriptionem consensisse, ideo sententia comissariorum maiestatis regiae retractata decrevitque omnes insimul et quemlibet seorsum incolas villae Solonka super negationem suam iuramentum corporale coram officio castrensi Leopoliensi ab actu in termino peremptorio ulterioris diei sex septimanarum prestare debere in eundem modum et rotam, quod nunquam consenserunt ad conferendam decimam in cassulis memorato Heliae poponi neque eandem decimam in cassulis vigore eiusdem consensus ei aliquando pendebant, sic eos Deus et sancta Christi passio adiuvet.

Demum reproduxerunt actum castri leopolien[si] feria tertia post sacrat[issimi] festum Paschae anno D[omi]ni millesimo quingentesimo sexagesimo tertio ex eodem decreto maiestatis regiae ulterioris diei sex septimanarum caden[te] et provenient[e], quo in termino ipsi idem incolae Solonka offerebant se ac parati erant satisfacere decreto maiestatis regiae, sed quia idem Helias pop neque per se neque per quempiam procuratorem iuri paruit, igitur in eodem termino iuramenti eundem prefatum Heliam poponem in evasione condemnaverunt, prout de hoc acta castrensia leopoliensia latius canunt, que hie pro insertis habere voluerunt, pecieruntque, quum abunde docuerunt ac ex munimentis eorum constat, ipsum poponem illos ad inconsuetas expensas magnis molestiis afficere ac onerare decerni resartionemque exnunc taxaverunt ad septingentos florenos polonicales, alia omnia iuris remedia sibi in robore reservando.

Ex adverso ipso Helias pop, parochus de villa Solonka, parochatus nomine sanctae Mariae, reservatis sibi omnibus iuris remediis in toto salvis, nullis obmissis, dixit et allegavit ipsam propositionem per eosdem factam esse nullam ex his rationibus: Prima, quia in termino illo, ex decreto maiestasis regiae cadente, ipsi decreto maiestatis regiae minime satisfecerunt, nam quidam ex ipsis comparuerunt, quidam vero non offerentes se iuramentum praestare et decreto maiestatis regiae satisfacere, quidam vero, nomine Iwasko Szidorowycz, Masko Kusz et Lawryk Ulanyecz non comparuerunt neque decreto maiestatis regiae satisfacere parati erant, quidam vero comparentes Iaremko Barthnyk, Iwasko Woloszyn, Paulus Knakowycz, Sienko Holowka, Andrey Rembko, Mykytha Fedorowycz et Panko Myczowycz iuramentum prestare noluerunt, immo fatebantur se ipsam decimam soluisse de bono esse, non autem ex submissione aliqua, reliqui vero paratos se offerebant prestare corporale iuramentum, alii vero per nobilem Joannem Richlowski, Hryczko Piotr thiwon, tanquam nuntii, nomine laboriosi Marek de villa Solonka reposuerunt terminum iuramenti in et contra eundem poponem Heliam occasione praefatae decimae manipularis de area ipsius, iuxta decretum maiestatis regiae in diem praefatam cadentem et provenientem, allegaverunt eum vera infirmitate a Deo permissa depositum esse, prorogaverunt et limitaverunt.

Secunda: reproduxit condemnationem lucri de actu feria tertia post sacratissimum festum Paschae anni millesimi quingenlesimi sexagesimi tertii, in quo termino ipsi incolae prefatae villae Solonka non comparuerunt neque eodem decreto maiestatis regiae satisfecerunt, prout acta castrensia leopoliensia in termino de hoc canunt, eosdem condemnavit, pro quo lucro ad satisfaciendum pro his omnibus, pro quibus condemnati sunt, coram officio castrensi leopoliensi, in termino ex decreto sacrae regiae maiestatis cadente, sunt citatione sacrae maiestatis regiae litterali citati, prout de hoc citatio et relatio eiusdem lacius canunt.

Quae causa vigore citationis nondum decisa pendet in prefata citatione, attamen non resistendo neque contraveniendo mandato sacrae regiae maiestatis, licet quidem sacra maiestas regia causam hanc, quae est per motionem seu appellationem aliquam devoluta, decidere vel alicui committere dignata est, quocirca inhaerendo suae maiestatis regiae mandato peciit lucrum decerni, iuxta privilegium suum decimam praefatam extradi.

Quod autem attinet ad evasionem per ipsos reproductam, allegavit de forma iuris esse nullam, nam ex confessione illorum manifesto constat, quod uni eorum comparuerunt offerebantque se prestare corporale iuramentum, quod eandem debent non ex submissione, sed de bono esse, quidam vero non comparuerunt, quibus vero vera infirmitate prorogabant et differebant, hoc plane constat, quod idem omnes in evasione eundem minime condemnare potuerant, maxime quod et non conceditur: primum debuerunt ministeriali terrestri ab officio additi (!) eundem lucrum per ipsum factum arestare, quo non facto neque areslato evasionem quandam assertam fecerunt.

Nam evasio aserta non facta esse ab omnibus, quoniam vero vera infirmitate prorogabant, quidam vero non comparuerunt, quidam vero praestaro corporale iuramentum noluerunt, quo magis – fatebantur eandem decimam non ex submissione, sed de bono esse tradere, quapropter ista aserta evasio ab omnibus non potuit esse, ab uno vera infirmitate prorogabant et limitabant, alii vero non comparuerunt, quod actis comprobavit.

Ex his itaque rationibus peciit, quatenus semotis omnibus quibusuis allegationibus, per eosdem incolas factis, sua magnificentia decerneret eandem decimam iuxta privilegium ac inscriptionem coram prefato olim magnifico Nicolao Odnowski pallatino cracoviensi et capitaneo leopoliensi factam ac per ipsos recognitam conservari, maxime cum iam corroborata per astitionem lucri atque eorum confessionem liberam de soluta per eosdem praefata decima, quod enim semel placuit, amplius displicere non potest, – alia omnia iuris remedia sibi salva in robore reservando.

Actores vero quam manifeste docuerunt prefatam asertam decimam non teneri extradere, evasione in termino peremptorio ex decreto maiestatis regiae proveniente obtenta, pecierunt se a prefata aserta decima manipulari liberos pronunciari, in ponisque seu damnis eundem poponem condemnari, alia omnia iuris remedia sibi salua in robore reservando.

Ipse vero pop, quum abunde et manifeste docuit tarn lucro in contumatiam ipsorum obtento per absentiam et non comparationem ipsorum prorogationemque verae infirmitatis, prout actis comprobavit, allegavit, prout in primis, evasionem esse nullam, nam contra rationem humanam allegant in evasione sua esse omnes incolas et aliorum confessio deduxit eos non omnes esse, nam clare apparet ex prorogatione verae infirmitatis, per eosdem facta, unum non esse, relatioque illorum delucidat earn decimam solui de bono esse, alios etiam non comparuisse, prout supra satis comprobatum est, peciit iuxta privilegium suum conservari seu super ipsos lucrum decerni vel id quod iuris est, alia omnia iuris remedia sibi in robore reservando.

Et magnificus Petrus Barzi de Blozew, castellanus premisliensis et capitaneus leopoliensis terrarumque Russiae generalis, tanquam commissarius, inherendo mandato sacrae maiestatis regiae seu commissioni eiusdem, auditis et bene revisis controversiis ac responsis utrarum partium, viso eo, quod ipsi incolae villae Solonka, obtento decreto sacrae maiestatis regiae, quo sacra maiestas regia ipsis simul et coniunctim ac cuilibet seorsum ex termino peremptorio in decreto prefixo super negationem illorum praestare corporale iuramentum decrevit, quo in termino, ut ex munimentis apparet, quod quidem comparuerunt fatebanturque earn decimam de bono esse soluisse et non de submissione, quidam vero non comparuerunt, prout sunt in lucro per eundem poponem obtento expressi, aliis vero differebant vera infirmitate evasionemque fecerunt, extunc quum non arestato lucro poponis eandem evasionem fecerunt, evasionem iuxta formam iuris decrevit esse nullam, quin potius privilegium seu inscriptionem, coram magnifico Nicolao Odnowski pallatino cracouiensi et capitaneo leopoliensi per eosdem incolas occasione praefatae decimae eidem prefato poponi feria quarta ante festum sanctae Priscae virginis anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto factam et recognitam, in robore conservavit decreto iudiciario mediante, circa confirmationemque privilegii eiusdem, per sacram regiam maiestatem factam feria quarta postridie Pentecosten anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto, eundem poponem conservavit lucrumque per eundem poponem officiose ac iuridice obtentum esse bonum decreto suo mediante adinvenit, decimamque prefatam, in privilegio ipsius contentam, ipsis incolis villae Solonka et eorum successoribus incipiendo ab anno millesimo quingentesimo sexagesimo quinto ipsi poponi iuxta continentiam privilegii solvere et extradere realiter et cum effectu sibi poponi ac eius successoribus, videlicet uniuscuiusque grani et seminis, tarn estivalis, quam hiemalis seminationis, hoc est siliginis, tritici ordei, avenae, pisae, ciceris, scruti et aliorum frumentorum de agris aratis per unam cassulam dare et pendere, cum ea tamen moderatione, quod si aliquis praefatorum incolarum non habuerit nisi quinque, sex, septem, octo, novem cassulas frumenti cuiuscunque grani, extunc per viginti manipulos tenebitur quilibet sibi poponi dare et pendere singulis annis perpetue et eius successoribus; qui vero habuerit decern, viginti, triginta citra vel ultra etiam cuiusvis grani debet et tenebitur sibi poponi et eius successoribus dare et pendere per unam cassulam, videlicet sexaginta manipulos continentem cuiusvis grani, frumenti et seminationis, tarn hiemalis, quam estivalis, quilibet seorsum et coniunctim casu vero, si praefatam decimam, ut premissum est, in anno millesimo quingentesimo sexagesimo quinto et singulis annis perpetue incolae villae Solonka cum successoribus non extraderent, aut extradere neglexerint, extunc – iam exnunc prout extunc et extunc prout exnunc causa presens remittitur ac loci capitaneum, tanquam brachium regale, ubi bona eorundem consistunt, pro ulteriori ac finali exequutione fienda vigore statuti regni.

Quod autem attinet ad transactionem annorum et non extraditionem eiusdem decime, extunc ipse prefatus magnificus Petrus Barzi de Blozew, castellanus premisliensis et capitaneus leopoliensis, etiam ipsos incolas ville Solonka a retentione praefate decime liberos exnunc prout extunc et extunc prout exnunc pronuntiavit, prefatoque poponi pro prefata retenta decima perpetuum silentium imposuit decreto suo mediante iuxta presens decretum et acta presentia. Petrus Barzi.

Вписано до книг львівських в р. 1565 на жадання попа Іллії – Львівський краєв[ий] архів, кн. львівського] ґр[оду] 332, с. 53.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 276 – 281.