66. Ільничок Долішній
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт III забезпечує парафію в с. Ільничку Долішнім священикам Івану й Климу до віку. 13 липня 1591 р.
Poponatus villae Dolskie priuilegium originale, uide superius aduitalitas uero Iwano Iackonis et Clemoni Waskonis filiis seruit.
Sigismundus tertius, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus praesentibus uteris nostris quorum interest universis et singulis, quia nos ad intercessionem magnifici Georgii Mniszek de Magna Kunczyce, pallatini sandomiriensis, sanocensis, samboriensis, sokaliensis etс. nostri capitanei, nomine prouidorum Iwani Iaczkonis et Clemonis Waskonis filiorum, poponum ritus rutenici de villa nostra Dolskie in capitaneatu Samboriensi, apud nos factam, faciendum eo putauimus, ut ipsis eundem poponatum in praedicta villa in aduitalitatis vnicuique pro sorte et interesse illius daremus et conferremus, uti quidem praesentibus damus et conferrimus cum agris seu argulis obssary dictis, de cruda radice in eiusdem villae fundo penes granicies Iadzielskie extirpandis, in quibus quatuor trunci frumenti exseminari possint, molendinoque pro usu tantummodo ipsorum in fluuio per suum laneum profluente extruendi, ad quod consensu nostro eis praesentibus praebemus, nee non cum aliis omnibus ipsius utilitatibus, prouentibus, redditibus, praerogatiuis, obuentionibus, attinentiis et pertinentiis antiquitus ad eum spectantibus universis, nullis prorsus exceptis nee proquopiam alio reseruatis, tenendum, habendum, possidendum pacificeque et quiete utifruendum ad extrema vitae vnius cuiusque seu alterius ipsorum pro interesse eorum tempora; promittimusque pro nobis et serenissimis successoribus nostris, eundem poponatum nee quidpiam ad eum pertinens ab eis ulla ratione amoturos aut alienaturos neque amouendi aut alienandi cuipiam potestatem facturos, quin imo eis totum et illaesum ius aduitalicium conseruaturos et relicturos. In cuius rei fidem praesentes manus nostra subscriptas sigillo regni nostri consignari mandauimus.
Datum Crac[oviae] 13 me[n]sis iulii anno Domini 159 primo, regni vero nostri anno quarto. Sigismundus rex. – P. Kossinski.
Thenze ma list z podpiszem і pieczęxią iego mczi pana woiewody sendomirskiego, ktorego copia seorsiue iest przy iego mczi.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 73.