36. Радошичі, 1441 р.
Михайло Грушевський
Кор[олева] Софія позволяє Яковцю Волоху осадити село на ур[очищі] Радошичі, 25 марта 1441 p.
In nomine Domini, Amen. Ad perpetuam rei memoriam.
Quia tunc multis errorum incommodis et dubiorum prudenter occurimus, dum gesta aetatis nostrae litterarum apicibus et testium annotatione perhennamus, proinde nos Zophia, Dei gratia regina Polloniae, significamus tenore praesentium, quibus expedit universis, praesentibus et futuris, praesentium noticiam habituris, quomodo cupientes locorum vastorum regni solitudines in usus deducere, uberioresque fructus thesauri nostri feliciter adaugere, de legalitate, industria et circumspectione Iacobi alias Iakobiecz Walachi, nostri fidelis, plurimum praesumentes, sibi campum dictum Radoszycze, in districtu et terra Sanocensi sittum, de innata nobis castitudinis dementia, damus, conferimus et Iibenter donamus perpetua donatione et in euum, ita tamen, quod in eodem campo villain, quocunque nomine nuncupatam, quanto melius et decentius hominum conuocatione debebit collocare.
In qua quidem villa antefato Iakobyecz et suis legitimis successoribus conferimus scultetiam et largimur gratiose, damusque sibi et suae posteritati ad dictam scultetiam duos mansos liberos, quatuor hortos, in quibus licebit ipsum mechanicos, quos voluerit locare, unam tabernam cum horto, pro eodem molendinum, ubi voluerit, in metis villae construere et aedificare, Iibenter assignamus et confirmamus perpetuo possidendum.
Addicimusque insuper praedicto Iakobyecz prata, pascua, quaeque ibi consistunt.
Concedimus etiam sculteto venandi et agitandi feras in districtu villae antefatae liberam facultatem, tali conditione adhibita et adiecta, quod de quarta parte omnium ferarum venatarum nobis aut capitaneo nostra semper tenebitur respondere.
Habebit etiam scultetus in fluuio piscandi omnibus retibus potestatem, illo quoque specialiter expresso, quod quilibet cmetho seu incola villae praedictae, qui armenta ouium vel caprarum possidebit, circa faestum sancti Stanislai, maii tempore, quolibet anno a quolibet cento ouium vel caprarum ratione census quinque mutones aut capriolos et tres magnos caseos soluere tenebitur et debebit.
Qui vera armenta ouium caprarumque non habebit, ille unum fertonem census anni circa idem faestum sancti Stanislai persoluet. A quoque censu sextus denarius sculteto, qui pro tempore fuerit, et tertius denarius de qualibet re iudicata pertinebit atque cedet. Circa faestum autem sancti Adalberli sculteto quilibet incola villae praedictae, qui armenta vel caprarum vel ouium possidebit, edum siue agnellum dabit et persoluet.
Qui autem edum siue agnellum non habebit, huic in recompensam eius trium dierum laborem ad requisitionem sculteti praedicti subire et tollerare debebit et erit adstrictus. Hoc non omisso, quia scultetus priusdictae villae ad quamlibet expeditionem generalem et quae fieret extra metas regni, cum arcu in equo quinque marcas valente famulabitur et seruiet, aut equum in eodem valore nostro capitaneo debebit dare.
Communitas autem cmethonum et incollarum pro expeditionis iuuamine duodecem caseos magnos nostro capitaneo, qui pro tempore fuerit, dare sint astricti. Dum quoque ingrueret nostro capitaneo aliqua necessitas pro tuitione et defensione castri, extunc scultetus et omnes Walachi et incolae villae sepedictae eidem succurere et subsidia ministrare oportuna tenebuntur et debebunt.
Eximimus etiam et perpetue liberamus scultetum et omnes incollas villae praedictae ab omni iurisdictione et potestate omnium nostri regni pallatinis (!), castellanis, capitaneis, iudicum, subiudicum, ministerialium et officialium eorundem, ut coram ipsis aut ipsorum aliquo pro causis tarn magnis quam paruis citati minime sint astricti respondere, sed tantummodo cmethones et incolae villae praedictae coram ipsorum sculteto, scultetus vero coram nostro capitaneo, qui pro tempore fuerit, iure eorum ruthenico duntaxat de se querulantibus respondere astricti sint et tenebuntur.
Damus insuper antefato Iakobczowy liberam facultatem cum potestate scultetiam antefatam iure theuthonico locare. Quam vero sic locatam omnibus attinentiis et prouentionibus uniuersis et iuribus, ipsum ius theuthonicum concernentibus, ipse Iakobyecz et sui posteri legitimi possidebunt perpetuo et in euum.
Cmethones autem ibidem qui locati fuerint, iure eodem utifrui et circa hoc ipsum ius per nos ac nostros successores, necnon et per capitaneos uniuersos reseruari debebunt temporibus euitemis, prout et ceteri sculteti villarum et cmethones in districtu territorii et terrae Sanocensis, quae fundate sunt in iure theuthonico maydeburgensi, utifruuntur et conseruantur penitus nihil diminuentes.
Soluere etiam ipsi cmethones de eorum laneis more aliarum villarum in iure thetonico locatarum sint astricti census et debebunt circa faesta consueta cum stationibus, scultetus vero per nos et nostros successores et per capitaneos ad omnia debet admitti ad participandum more aliorum scultetorum in iure theuthonico comorantium euitemis temporibus et in euum – harum, quibus testimonio litterarum sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Actum et datum in castro Beczensi dominico die ipso visitationis Mariae virginis intactae anno Domini millessimo quadringentessimo quadragessimo primo, praesentibus testibus magnificis et strenuis necnon generosis et nobilibus Ioanne de Zagorzany magistro curiae reginalis, Petro de Smolycze castellano et capitaneo sanocensi, Hincone capitaneo de Kamyen capitaneo beczensi et aliis quam plurimis fide dignis. Per manus nobilis Stephani Szpiek de Becz prothonotarii reginalis maiestatis.
Сю грамоту в королівськім потвердженні 1470 p., данім на прошення «prouidi Borylo Maxymowycz, Walachi nostri», вписано в 1580 p. до книг сяноцького ґроду на жадання шл. Грицька Оджеховського – [Львівський] краєв[ий] архів, кн. 319, с. 1134; разом з тим предложив він і оригінальну грамоту – [с. ] 1132, з котрої взято кінцеву поміту – Per manus…
Примітки
…осадити село на ур[очищі] Радошичі – тепер с. Radoszyce на території Польщі; як місцевість відоме з 1361 p. (Dąbkowski P. Podział administracyjny. – S. 154).
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 176 – 177.