Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

Села, належні до замку в Кам’янці

Михайло Грушевський

Ville ad castrum Camyenyecz:

In primis villa Laskovicza, habet m se kmetones possessionatos, sive areas:

In primis Hrynyecz sluga, Harilo vataman, Pasko laczko, Luca Fedor, Hradziecz, Choczko, Olexina, Lassar, Ignathy Ffedor, Pigulka, Pop. Ista desertata et spoliata per Valachos, et nullum solverunt censum, sed sunt obligati ad omnes labores castri.

Capitaneus Choczinensis de ista villa recipere mandavit communia peccora: quadringenta oves, quingentas viginti equos, tricentas scrophas preter res domesticas.

In ista villa quinquaginta erant aree posssesionate, et nunc prout in regestro continentur.

Quando per istos kmetones capitaneus choczinensis requisitus fuit, quare hec facere iussit, – «eo quia palatinus Podolie recepit domino meo, palatino Valachie, centum boves et septein vasa vini greci, alias polkuffky».

Villa Krogvlecz – ista villa est spoliata de omnibus rebus, sicut et Lasskovicza, uno tempore per capitaneum choczinensem et per homines sui capitaneatus. Isti sunt kmetones in Krogulecz:

Lubyan, cui recepti sunt decern [boves] et quatuordecim vacce et quartale de melle.

Alius kmeto Phyetko, isti kmetoni receperunt quinque boves, quinque vaccas, duas tunicas et IIII camisias.

Item Lewko knieto, cui receperunt quinque boves et sex vaccas.

Item vidua Olexa, cui receperunt quinque boves et septem vaccas et duos equos.

Item kmeto Jezyp, cui receperunt sex boves, quinque vaccas et duos equos; eidem homines de Choczym violenter receperunt viginti mellifidia apum et omnes res domesticas dictis kmethonibus receperunt. Isti kmetones nullum dant censum, sed omnes laborant labores castri, quociens ipsis mandatur.

Machine magne castri Camyenyecz sunt iste:

Item machine undecim: una magna tarasnicza, quatuor poltarasnicze, machine quatuor modice, minores quam magna tarasnicza, due polhufnicze.

Iste machine sunt locate in his locis: ista magna tarasnicza est locata penes turrim castrensem versus civitatem cum alia minori, sed lectus illarum mali sunt; alia machina similis huic minori est m arce, alias w basczie, w szrabogyen in lecto; alia pixis, sive machina, iacet penes arcem prefatam versus campum sine lecto p[rope] alias polhufnicze, ad modum mosgerz; alia machina similis prime inferiori stat in parte castri versus civitatem; alia pixis, alias polhufnicza, stat circa rotham fontis sive putei castrensis, et poltarasnicza in quadam basta secus fontem; alia penes coquinam, due super turribus versus campum et versus civitatem; mosgerz in domicula pixidari iacet sine lecto [На окремім клаптику паперу старанним письмом к[інця] XV або 1-ї пол. XVI в. написано: Pons polonicalis, miles australis, bavarica monialis, fides hungarica, consultacio litthvanica, Prulenorum religio, Rutenorum devocio, Almanorum ieiunia, Skala et Kamyenyecz edificia – nichil valent omnia, h. Greg. II Moralium. Клаптик уміщений тепер серед опису Смотрицького замку. Автором сього жарту міг бути сам ревізор, бо і в описі подибуємо жарти (як nil inveni ymmo fetorem) та рими: non oves поп boves etc.; villa Czermna Chusta – yescze za Odrovasscha pustha.].